[197] EPISTOLA XCVII. Viro Clarissimo AUGUSTINO KOCKERTO U.I. Consulto, Lubecam. S. P. Quam bene consultum rei literariae & piis IANI GULJELMII manibus volueris, ut pluribus antea, ita etiamnunc supremis literis tuis accurate declarasti, Cl. D. Doctor; nec dubito te idem de me judicare, quod ego de te, qui rebus ipsis declaraverim, quanti IANUM fecerim, qui labores meos, quos rei literariae nomine susceperam, illi prae caeteris, (quos tunc satis multos habere potui) edendos contulerim. Sed si IANUS haeredes reliquisset, quales huic negotio optandi erant, facile animadverto editionem Castigationum in Ciceronem non incommode finem debitum accepturam. Sed quia videntur ii esse, quibus praeter lucrum nihil dulce est, non est cur mi ac te multis ultro citroque scribendis fatigem. Itaque sine odiosa repetique eorum, quae hactenus dicta scriptaque sunt, equidem me refero ad eas literas meas, quas ad HENRICUM GERDOU hoc anno scripsi XVIII. Aprilis ego enim Castigationes istas IANO P. M. non alia de caussa edendas concessi, quam quod mihi tum per negotia non vacaret his occupari, nunc autem & plura negotia me impediunt; & aetas magis retardat, professio vetat, ut his incumbam: habeo enim jam duodeseptuaginta, & functionibus Ecclesiasticis distringor, & publico stipendio Ordinum Frisiae Historias Patriae conscribo; quas ut ego istarum Castigationum nomine relinquam, quis, quaeso, mihi author erit? Et quoniam intra annum perfici non posse puto, id quod in Cicerone restat nonne ego insigniter stultus fuero, si illis caveam de lucro, cum mihi forte labor nunquam finiendus sit, qui imponeretur. Nam cum JANUS me multo junior operi sit immortuus, quid mihi seniori accidere non possit? Quod tamen si fiat, nonne ego haeredes meos haeredibus IANI obligatos reliquero? Quid hic porro accidere possit equidem cogitare malo, quam dicere. Refero me ad supra dictas literas meas, in quibus a me oblatas conditiones si accipere velint, bene est, sin minus, quaerant alium quem velint, qui IANI nomine perficiat & edat, quod istic habent, ego pro meo arbitrio de meis de integro statuam quod videbitur. Bene vale Cl. D. Doctor, & me, ut facis, ama, & Amplissimo D. Consuli ARNOLDO BONNO salutem meis verbis, quam officiosissime quaeso dicas. Coloniae prid. Cal. Augusti, Anno MDXCV. Tuus ex animo SUFFRIDUS PETRUS L. Canonicus ad SS. Apostolos. |